Lombardia Beni Culturali
38

Carta libelli

1179 gennaio 16, Milano.

Guglielmo del fu Giovanni che era detto de Marnate, di Milano, cede in perpetuo a Bellotto detto de Apiano, figlio del fu Gerardo, che agisce anche a nome del fratello, della stessa città, la decima sulle terre non lontano da Milano, in località ad Mairolam, per lire ventuno e mezzo di nuova moneta milanese. Pone come fideiussore Mussimerlo detto Guaitamaccus di Milano, che si obbliga per cinque anni.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 432 [A]. Regesto, ASMi, Catalogo, IV, fasc. 65. Sul verso annotazioni tarde.

Tracce di rigatura a secco.

(ST) In nomine Domini. Anno dominice incarnacionis milleximo centeximo septuageximo nono, sextodecimo die mensis ianuarii, indicione duodecima. | Placuit atque convenit inter (a) Guilielmum filium quondam Iohannis qui dictus fuit de Marnate, de civitate Mediolani, necnon et inter Bellottum | qui dicitur de Apiano filium quondam Girardi, ex sui parte et fratris eius, de suprascripta civitate, ut in Dei nomine debeat dare sicut a presenti dedit ipse Guilielmus | eidem Bellotto ad suam partem et ad partem iamdicti fratris eius ad habendum et tenendum ad nullum fictum persolvendum libellario nomine usque in | perpetuum, hoc nominative est omnem illam decimam quam habere et coligere (b) ac exigere videtur in illis et super illis rebus territoriis iacentibus non multum longe | a civitate Mediolani, apud Sanctum Vicentium, ibi ubi dicitur ad Mairolam, que res fuerunt illorum qui dicuntur de Mairola set modo sunt hospitalis Sancti Vicentii, atque omnem illam (c) | decimam quam habere visus est ullo modo et possidere in aliis rebus territoriis iacentibus ad suprascriptam Mairolam in integrum. Quam autem decimam supradic|tam de cetero usque (d) in suprascripto constituto habere et colligere debeant suprascripti fratres cum eorum heredibus et facere illi et cui dederint pro infrascripto pretio sine contradicione suprascripti | Guilielmi et heredum eius quicquid voluerint. Et promisit insuper et guadiam dedit predictus Guilielmus eidem Bellotto et ad partem fratris eius quod omni tempore | cum suis heredibus in auctoritate et defensione stabit pro suprascripta decima predictis fratribus et suis heredibus cuique dederint in pena dupli infrascripti pretii; | et de hoc posuit ipsi Bellotto predictus Guilielmus fideiussorem ad eius partem et ad partem fratris sui Mussimerlum qui dicitur Guaitamaccus de suprascripta civitate, qui obligavit | se ab Arvicha matre suprascripti Guilielmi et a Marka uxore eius omni tempore, et ab aliis personis de illis discordiis tantum que infra quinquenium haparue|rint (b). Et pro suprascripta decima professus fuit ipse Guilielmus accepisse a suprascripto Bellotto pro se et fratre suo nomine pretii argen(ti) den(ariorum) bon(orum) Mediol(anensium) nove monete | libras viginti unam (e) et dimidiam. Quia sic inter eos convenit. Actum in suprascripta civitate.
Signum + + (f) manus suprascripti Guilielmi qui hanc cartam libelli fieri rogavit ut supra.
Signum + + (f) manus suprascripti Mussimerli fideiussoris ut supra.
Signum + + (f) manuum Amizonis de Modoetia et Tetavace de Baniera ac Amizonis de Sancto Calocero, testium.
(ST) Ego Rogerius qui dicor de Pessiano notarius ac regis missus hanc cartam tradidi et scripsi.


(a) ter nell'interlinea.
(b) Così A.
(c) Segue illam ripetuto.
(d) usque con segno abbreviativo.
(e) una in A.
(f) Non c'è corrispondenza tra il numero delle croci e il numero delle persone.

Edizione a cura di Maria Franca Baroni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti